# Epistulae 194.20

Augustine, Epistulae, Letter 194. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/194.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/194.20

Vide, obsecro te. in quanta breuitate quam uigilanter uerba posuerit. quibus diligenter consideratis quaestionis huius aliquantum dilucescat obscuritas. cum enim dixisset: Stipendium peccati mors, quis non eum congruentissime et consequenter addere iudicaret. si diceret: 'Stipendium autem iustitiae uita aeterna'? et uerum est, quia sicut merito peccati tamquam stipendium redditur mors ita merito iustitiae tamquam stipendium uita aeterna. aut si nollet dicere 'iustitiae'. at diceret 'fidei', quoniam iustus ex fide uiuit. unde etiam et merces appellatur plurimis sanctarum scripturarum locis: numquam porro dicta est merces iustitia uel fides, quia iustitiae uel fidei redditur merces. quod est autem merces operanti, hoc militanti stipendium.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
