# Epistulae 194.23

Augustine, Epistulae, Letter 194. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/194.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/194.23

Postremo quonam se isti excusabunt modo? nempe illo, quem breuiter tamquam ex eorum uoce sibi obiecit apostolus. ut dicant: Quid adhuc conqueritur? nam uoluntati eius quis resistit? hoc est enim dicere: 'Quid de nobis fit querela, quod deum offendamus male uiuendo. cum illius uoluntati nemo possit resistere. qui nos obdurauit misericordiam non praestando?' si ergo illos non pudet hac excusatione non nobis sed apostolo contra dicere, cur nos pigeat eis, quod dixit apostolus, hoc idem atque identidem dicere:s o homo. tu quis es, qui respondeas deo? numquid dicit figmentum ei, qui se finxit: 'Quare sic me fecisti? annon habet potestatem figulus luti ex eadem massa. utique merito recteque damnata facere aliud uas in honorem indebitum propter misericordiae gratiam, aliud in contumeliam debitam propter irae iustitiam et ut n otas faciat diuitias gloriae suae in uasa misericordiae sic ostendens, quid eis largiatur, cum id supplicium recipient uasa irae, quod pariter omnibus debebatur? satis sit interim Christiano ex fide adhuc uiuenti et nondum cernenti, quod perfectum est, sed ex parte scienti nosse uel credere. quod neminem deus liberet nisi gratuita misericordia per dominum nostrum lesum Christum et neminem damnet nisi aequissima ueritate per eundem dominum nostrum Iesum Christum. cur autem illum potius quam illum liberet aut non liberet, scrutetur, qui potest, iudiciorum eius tam magnum profundum. uerum tamen caueat praecipitium. numquid enim iniquitas apud deum? absit! sed inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
