# Epistulae 194.26

Augustine, Epistulae, Letter 194. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/194.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/194.26

Dicit etiam ipse dominus in euangelio: Si non uenissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo. non utique peccatum nullum haberent, qui pleni erant aliis magnis multisque peccatis: sed hoc peccatum uult intellegi non eos habituros fuisse, si non uenisset. quo. cum audissent eum. non crediderunt in eum, hanc eos excusationem non habere adserens, qua possent dicere: 'Non audiuimus. ideo non credidimus.' humana quippe superbia tamquam praesumens de uiribus liberi arbitrii excusatam se putat, quando ignorantiae non uoluntatis uidetur esse, quod peccat.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
