# Epistulae 194.27

Augustine, Epistulae, Letter 194. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/194.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/194.27

Secundum hanc excusationem inexcusabiles dicit scriptura diuina. quoscumque scientes peccare conuincit. dei tamen iustum iudicium nec illis parcit. qui non audierunt; quicumque enim sine lege peccauerunt, sine lege peribunt. et quamuis se ipsi excusare uideantur. non admittit hanc excusationem, qui scit se fecisse hominem rectum eique oboedientiae dedisse praeceptum nec nisi eius, quo male usus est. libero uoluntatis arbitrio, etiam quod transiret in posteros. manasse peccatum. neque enim damnantur, qui non peccauerunt, quando quidem illud ex uno in omnes pertransiit, in quo ante propria in singulis quibusque peccata omnes communiter peccauerunt. ac per hoc inexcusabilis est omnis peccator uel reatu originis uel additamento etiam propriae uoluntatis. siue qui nouit siue qui ignorat siue qui iudicat sine qui non iudicat, quia et ipsa ignorantia in eis. qui intellegere noluerunt. sine dubitatione peccatum est, in eis autem, qui non potuerunt, poena peccati. ergo in utrisque non est iusta excusatio sed iusta damnatio.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
