# Epistulae 194.32

Augustine, Epistulae, Letter 194. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/194.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/194.32

Cur ergo in regnum caelorum non accepto regenerationis lauacro paruulus nullus intrabit? numquidnam ipse sibi parentes infideles uel neglegentes, de quibus nasceretur, elegit? quid dicam de inopinatis et repentinis innumerabilibus mortibus. quibus saepe etiam religiosorum Christianorum praeueniuntur et baptismo praeripiuntur infantes, cum e contrario sacrilegorum et inimicorum Christi aliquo modo in Christianorum manus uenientes ex hac uita non sine sacramento regenerationis emigrent? quid hic dicturi sunt, qui, ut gratia dari possit, nonnulla praecedere merita humana contendunt, ne sit personarum acceptor deus? quae tandem hic merita praecesserunt? si eorundem cogitaueris paruulorum, nulla sunt propria, utrisque est illa massa communis: si parentum adtenderis, bona sunt illa, quorum filii repentinis mortibus sine Christi baptismate perierunt, mala uero illa, quorum filii per Christianorum aliquam potestatem ad sacramenta ecclesiae peruenerunt. et tamen prouidentia dei, cui nostri capilli numerati sunt, sine cuius uoluntate non cadit passer in terram. quae nec fato premitur nec fortuitis casibus impeditur nec ulla iniquitate corrumpitur, ut renascantur ad hereditatem caelestem, non consulit omnibus paruulis filiorum suorum et nonnullis consulit etiam paruulis impiorum. iste infans de fidelibus coniugatis ortus. laetitia parentum susceptus. matris uel nutricis somnolentia suffocatus fit exsors expers suorum fidei; ille infans de sacrilego stupro nascitur. crudeli timore matris exponitur, alienorum misericordi pietate colligitur. eorum Christiana sollicitudine baptizatur, fit aeterni consors et particeps regni. ista cogitent, ista considerent, hic audeant dicere deum uel acceptorem in sua gratia personarum uel remuneratorem praecedentium meritorum.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
