Latin
Letter 194
Augustine, Epistulae 194.33
Unproofread scanNot analysed yet
Xam etsi conabuntur maioris aetatis aliqua merita suspicari seu mala seu bona. quid de ipsis infantibus dicent. quorum nec iste sibi ullis propriis meritis malis adquirere potuit uiolentiam suffocantis nec bonis ille diligentiam baptizantis? nimiae uanitatis et caecitatis sunt, si etiam his consideratis nondum dignantur exclamare nobiscum:s o altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! non itaque misericordiae gratuitae dei pertinacissima aduersentur insania. sinant filium hominis in qualibet aetate quaerere et saluum facere, quod perierat, nec de inscrut-abilibus iudiciis eius audeant iudicare, cur in una eademque causa super alium ueniat misericordia eius, super alium maneat ira eius.