# Epistulae 194.34

Augustine, Epistulae, Letter 194. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/194.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/194.34

Qui enim sunt isti. qui respondeant deo. quando quidem ille Rebeccae habenti geminos ex uno concubitu Isaac patris nostri, cum illi nondum nati nihil egissent boni uel mali, ut secundum electionem propositum eius maneret. electionem scilicet gratiae, non debiti, electionem. qua eligendos facit ipse. non inuenit, non ex operibus sed ex uocante dicit minori seruiturum esse maiorem? in quam sententiam beatus apostolus etiam testimonium prophetae longe posterioris adsumpsit: Iacob dilexi. Esau autem odio habui, ut intellegeretur hoc apertum postea per prophetam. quod. antequam illi nascerentur. erat in dei praedestinatione per gratiam. quid enim diligebat in Iacob. antequam natus fecisset aliquid boni. nisi gratuitum misericordiae suae donum? et quid oderat in Esau, antequam natus fecisset aliquid mali, nisi originale peccatum? nam nec in illo diligeret iustitiam, quam nullam ille fecerat. neque in isto odisset naturam. quam bonam ipse fecerat.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
