# Epistulae 194.36

Augustine, Epistulae, Letter 194. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/194.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/194.36

; Quid autem agebatur, ut hoc apostolus diceret, ut eorum geminorum commemoraret exemplum? quid persuadere moliebatur? quid inculcare cupiebat? nempe hoc, quod ipsorum oppugnat amentia, quod superbi non capiunt, quod sapere nolunt. qui ignorantes dei iustitiam et suam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti. de ipsa quippe gratia satis agebat apostolus et ideo promissionis filios commemorabat. quod enim promittit deus. non facit nisi deus; habet namque aliquid rationis et ueritatis. ut homo promittat et deus faciat; ut autem homo se facere dicat, quod promiserit deus, superbae impietatis est reprobus sensus.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
