Latin
Letter 194
Augustine, Epistulae 194.37
Unproofread scanNot analysed yet
Commendans ergo filios promissionis hoc prius significatum ostendit per Isaac. filium Abrahae. euidentius namque opus dei apparet in eo. quem non genuit usitatus ordo naturae de sterilibus uisceribus et senectute confectis. ut in filiis dei, qui futuri praenuntiabantur, hoc esset signum diuini operis non humani, in Isaac, inquit, uocabitur tibi semen. hoc est non qui filii carnis, hi filii dei, sed filii promissionis deputantur in semen. promissionis enim uerbum hoc est: 'Ad hoc tempus ueniam et erit Sarrae filius.' non solum autem. inquit, sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri. quo pertinuit, ut adderet'ex uno con cubitu'. nisi ut non solum de suis neque de parentum meritis aliorum sed ne de ipsius quidem unius patris mutata forte in melius uoluntate gloriaretur Iacob dicens ideo se a creatore dilectum, quia pater eius, quando eum seminauit, melioribus laudabilior moribus fuit? (ex uno,' inquit, 'concubitu': unum tunc ad eos seminandos meritum patris. unum ad concipiendos meritum matris, quia, etsi mater eos. donec pareret, uisceribus portauit inclusos et forte uoluntates affectionesque uariauit, non uni sed ambobus utique uariauit. quos pariter uentre portauit.