Latin
Letter 194
Augustine, Epistulae 194.4
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem personarum aeceptorem deum se credere existimant: si credant. quod sine ullis praecedentibus meritis. cuius uult miseretur et, quos dignatur, uocat et, quem uult. religiosum facit. parum adtendunt, quod debita reddatur poena damnato, indebita gratia liberato. ut nec ille se indignum queratur nec dignum se iste glorietur. atque ibi potius acceptionem nullam fieri personarum, ubi una eademque massa damnationis et offensionis inuoluit. ut liberatus de non liberato discat. quod etiam sibi supplicium conueniret, nisi gratia subueniret; si autem gratia, utique nullis meritis reddita sed gratuita bonitate donata.