# Epistulae 194.42

Augustine, Epistulae, Letter 194. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/194.42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/194.42

'Sed deus,' inquiunt, 'in eis, quos hinc aufert. praeuidet, quem ad modum uicturus fuisset quisque, si uiueret; ideo, quem nequiter nouit fuisse uicturum. sine baptismo facit et mori sic in eo puniens opera mala, non quae fecit, sed quae facturus fuit.' si ergo diuinitus, etiam quae commissa non sunt. mala opera puniuntur, primo adtendant, quam falso polliceantur in damnationem paruulos non ituros, qui sine baptismate moriuntur. qui si propterea non baptizantur. quia male uicturi erant, si uiuerent, propter ipsam quippe malam uitam procul dubio damnabuntur. si etiam mala. quae fuerant futura. damnantur. deinde si eis ad percipiendum baptismatis consulitur sacramentum, quos nouit deus, si uiuerent. bene fuisse uicturos, cur non omnes tenentur in uita, quam bonis operibus ornaturi sunt? cur etiam eorum, qui baptizantur, quidam diu uiuentes pessime uiuunt et usque ad apostasian aliquando perueniunt? cur ipsum primum coniugium peccatorum, quos utique nouerat peccaturos, non de paradiso ante proiecit, ne ibi committerent, quod tam sancto loco esset indignum, si iuste peccata etiam nondum commissa puniuntur? quid denique praestatur ei, qui rapitur. ne malitia mutet intellectum eius et ne fictio decipiat animam eius, si iuste etiam illa puniuntur. quae licet non fecerit, fuerat tamen uiuendo facturus? postremo cur non ad percipiendum regenerationis lauacrum ei magis consulitur morituro, qui male fuerat uicturus, si uiueret, ut ei peccata, quae fuerat commissurus, remittantur in baptismo? quis enim est tam uecors. qui ea neget per baptismum posse dimitti, quae sine baptismo dicit posse puniri?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
