# Epistulae 194.43

Augustine, Epistulae, Letter 194. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/194.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/194.43

Sed disputando aduersus eos, qui usquequaque conuicti etiam non commissorum peccatorum deum persuadere moliuntur ultorem, uerendum est, ne nos in eos ista fingere existimemur, illi autem nullo modo tam hebetes esse credantur, ut haec uel sentiant uel cuiquam persuadere conentur. uerum tamen nisi eos haec dicere audissem, refellenda esse non arbitrarer. circumstipantur enim et diuinarum auctoritate lectionum et antiquitus tradito ac retento firmo ecclesiae ritu in baptismate paruulorum, ubi apertissime demonstrantur infantes, et cum exorcizantur et cum ei se per eos, a quibus gestantur, renuntiare respondent, a diaboli dominatione liberari, et non innenientes, qua eant, pergunt in praecipitem stultitiam, dum nolunt mutare sententiam.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
