Latin
Letter 194
Augustine, Epistulae 194.44
Unproofread scanNot analysed yet
Illud sane sibi uidentur acutissime dicere: 'Quo modo peceatum transit in filios fidelium, quod in parentibus non dubitamus dimissum esse per baptismum?' quasi propterea possit non habere generatio carnalis, quod sola tollit regeneratio spiritalis. aut uero in baptismo concupiscentiae carnis infirmitas continuo sanatur, sicut continuo reatus eius aboletur sed gratia renascendi non condicione nascendi? unde quisquis per hanc concupiscentiam etiam de renato nascitur, sine dubitatione oberit nato, nisi et ipse similiter renascatur. uerum quicquid est in hac quaestione difficultatis, ita in agro Christi non impedit operarios eius. quominus ab eis in peccatorum remissione baptizentur infantes. siue de infidelibus siue de fidelibus nati sunt, sicut agricolas non impedit, quominus ab eis inserendi cura in oleas conuertantur oleastri. siue de oleastris sine de oleis oriantur. nam et hoc si. ut respondeat. rustico proponatur, quae causa sit, ut, cum aliud sit olea aliud oleaster, non tamen nisi oleaster de semine utroque nascatur. non omittit inserendi operationem, etiamsi non possit istam soluere quaestionem: alioquin, dum ex oliuae semine exorta uirgulta non aliud quam oleas esse existimat, efficit desidia uanitatis, ut totus ille ager amara sterilitate siluescat.