# Epistulae 194.5

Augustine, Epistulae, Letter 194. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/194.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/194.5

Sed iniustum est°, inquiunt, cin una eademque mala causa hunc liberari, illum puniri'. nempe ergo iustum est utrumque puniri. quis hoc negauerit? agamus ergo etiam gratias saluatori, dum nobis non redditum cernimus, quod in damnatione similium etiam nobis debitum fuisse cognoscimus. si enim utrique liberarentur, lateret, quid peccato per iustitiam debeatur; si nemo, quid gratia largiretur. ut ergo in hac difficillima quaestione uerbis potius utamur apostoli. uolens deus. ostendere iram et demonstrare potentiam suam adtulit in multa patientia uasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, et ut notas faceret diuitias gloriae suae in uasa misericordiae. cui non potest figmentum dicere: Quare sic me fecisti? cum habeat potestatem ex eadem massa facere aliud uas in honorem aliud in contumeliam, ubi quia uniuersa ista massa merito damnata est, contumeliam debitam reddit iustitia. honorem donat indebitum gratia non meriti praerogatiua, non fati necessitate. non temeritate fortunae sed altitudine diuitiarum sapientiae et scientiae dei, quam non aperit, sed clausam miratur apostolus clamans:s o altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei. quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! quis enim cognouit sensum domini? aut quis consiliarius eiusfuit?autquis prior dedit illi et retribuetur ei? quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula saeculorum!

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
