# Epistulae 194.6

Augustine, Epistulae, Letter 194. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/194.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/194.6

Nolunt autem, ut sit ipsi gloria in iustiticandis lmpns gratuita gratia, qui eius ignorantes iustitiam suam uolunt constituere uel iam conclamantium religiosorum et piorum uocibus pressi ita se fatentur ad habendam seu faciendam iustitiam diuinitus adiuuari, ut sui praecedat aliquid meriti. quasi priores uolentes dare, ut retribuatur eis ab illo, de quo dictum est: Quis prior dedit illi et retribuetur ei? et sua putantes praeire merita ad illum, de quo audiunt aut potius audire nolunt: Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. quarum autem diuitiarum est altitudo sapientiae et scientiae eius, ex his sunt diuitiae gloriae eius in uasa misericordiae, quae uocat in adoptionem. quas diuitias notas uult facere etiam per uasa irae, quae perfecta sunt in perditionem. et quae sunt uiae inuestigabiles. nisi de quibus in psalmo canitur: Uniuersae uiae domini misericordia et ueritas? misericordia igitur et ueritas eius inuestigabiles sunt. quoniam, cuius uult. miseretur non iustitia sed misericordia gratiae e t, quem uult, obdurat non iniquitate sed ueritate uindictae. quae tamen misericordia et ueritas ita sibi occurrunt, quia scriptum est: Misericordia et ueritas occurrerunt sibi, ut nec misericordia impediat ueritatem. qua plectitur dignus. nec ueritas misericordiam. qua liberatur indignus. quae igitur sua merita iactaturus est liberatus. cum, si digna suis meritis redderentur. non esset nisi damnatus? nullane igitur sunt merita iustorum? sunt plane, quia iusti sunt. sed ut iusti fierent, merita non fuerunt: iusti enim facti sunt, cum iustificati sunt sed, sicut dicit apostolus, iustificati gratis per gratiam ipsius.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
