Latin
Letter 194
Augustine, Epistulae 194.7
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igitur huic gratiae inimici infestique sint isti. Pelagius tamen in ecclesiastico iudicio Palaestino —non enim aliter inde inpunitus exisset —anathematizauit eos, qui dicunt gratiam dei secundum merita nostra dari. sed nihil aliud in eorum etiam posterioribus disputationibus inuenitur quam meritis dari eam gratiam, de cuius commendatione maxime ad Romanos apostolica epistula loquitur. ut inde se praedicatio eius uelut a capite orbis toto orbe diffunderet: ea est enim, qua iustificatur impius, id est fit iustus, qui prius fuerat impius. et ideo percipiendae huius gratiae merita nulla praecedunt. quia meritis impii non gratia sed poena debetur nec ista esset gratia, si non daretur gratuita, sed debita redderetur.