# Epistulae 195.1

Augustine, Epistulae, Letter 195. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/195.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/195.1

Omni quidem tempore beatitudinem tuam eo, quo decet. 10 honore ueneratus sum et habitantem in te dilexi dominum saluatorem; sed nunc. si fieri potest, cumulo aliquid addimus et plena complemus, ut absque tui nominis mentione ne unam quidem horam praeterire patiamur, qui contra flantes uentos ardore fidei perstitisti maluistique, quantum in te fuit, solus liberari de Sodomis quam cum pereuntibus commorari. scit. quid dicam, prudentia tua. macte uirtute in orbe celebraris. catholici te conditorem antiquae rursum fidei uenerantur atque suscipiunt et, quod signum maioris gloriae est, omnes haeretici detestantur et me pari persequuntur odio, ut, quos gladiis. nequeant, uoto interficiant. incolumem et mei memorem te Christi domini clementia tueatur. domine uenerande et beatis sime papa.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
