Latin
Letter 196
Augustine, Epistulae 196.11
Unproofread scanNot analysed yet
Secundum istum ergo intellectum apostolicum inueniuntur Iudaei, qui Christiani non sunt, cum ex carne Abrahae originem ducant, non esse filii Abrahae. cum enim dicit: Intellegite ergo, quoniam, qui ex fide. hi sunt filii Abrahae, profecto significat eos, qui ex fide non sint. non esse filios Abrahae. ac per hoc, nisi Iudaeis eo modo sit pater Abraham, quo modo est nobis. quid eis prodest, quod de carne eius exorti sunt et nomen sine uirtute tenuerunt? cum autem ad Christum transeunt et incipiunt esse ex fide filii Abrahae, tunc erunt Iudaei non in manifesto ? sed in abscondito, circumcisione cordis, spiritu non littera, quorum laus non sit ex hominibus sed ex deo. ab hac autem fide alienati in ramis fractis deputabuntur ex illa olea. in cuius radicem idem dicit apostolus inseri oleastrum, id est gentes, quod utique non fit per carnem sed per fidem nec per legem sed per gratiam nec per litteram sed per spiritum nec carnis circumcisione sed cordis nec in manifesto sed in abscondito nec laude ex hominibus sed ex deo, ut sit unusquisque Christianus sicut non carnalis sed spiritalis Abrahae filius ita non carnalis sed spiritalis Iudaeus nec carnalis sed spiritalis Israhelita. nam et de isto nomine sic apostolus loquitur: Non enim omnes, qui ex Israhel, hi sunt Israhel neque, quia sunt semen Abraham. omnes filii: sed 'in Isaac uocabitur tibi semen', hoc est non hi, qui filii carnis, hi filii dei, sed filii promissionis deputantur in semen. nonne mirabilia magna sunt ista profundumque mysterium, ut multi ex Israhel nati non sint Israhel et multi non sint filii, cum sint semen Abrahae? quo modo enim non sunt, quo modo nos sumus, nisi quia non sunt filii promissionis ad Christi gratiam pertinentes sed filii carnis nomen inane gestantes? ac per hoc nec illi sunt Israhel, sicut sumus nos, nec--nos sumus Israhel, sicut sunt illi. nos enim sumus secundum spiritalem regenerationem, illi secundum carnalem generationem.