# Epistulae 196.12

Augustine, Epistulae, Letter 196. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/196.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/196.12

Intuendum est quippe ac discernendum alium esse Israhel. qui propter carnem nomen accepit, alium uero, qui propter spiritum rem, quae illo nomine significatur, obtinuit. numquid enim ex Agar, ancilla Sarrae, nati sunt Israhelitae? nonne Ismahel ex illa natus est et non Israhelitarum sed Ismahelitarum gentem suo semine propagauit? de Sarra autem uenit Israhel per Isaac, qui ex promissione natus est Abrahae. tamen cum secundum propaginem carnis se ita res habeat. uenitur ad intellectum spiritalem et inueniuntur ad Sarram non pertinere carnales Israhelitae, qui ex illa carnis originem ducunt, et pertinere ad eam potius Christiani, qui non secundum Ismahel filii sunt carnis, sed secundum Isaac filii sunt promissionis non ad ipsius Isaac carnale semen sed ad spiritale mysterium pertinentes. ita quippe ad Galatas apostolus loquitur: Dicite mihi: sub lege uolentes esse legem non audistis? scriptum est enim, quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera. sed ille quidem, qui de ancilla, secundum carnem natus est, qui autem de libera, per repromissionem. quae sint in allegoria. haec enim sunt duo testamenta, unum quidem a monte Sina in seruitutem generans, quod est Agar; Sina enim mons est in Arabia, quae coniuncta est huic, quae nunc est Hierusalem; seruit enim cum filiis suis. quae autem sursum est Hierusalem, libera est: quae est mater nostra. scriptum est enim: 'Laetare sterilis, quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis, quia multi filii desertae magis quam eius, quae habet uirum'. nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. sed sicut tunc, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secundum spiritum, ita et nunc. sed quid dicit scriptura? 'eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae'. nos autem, fratres, non sumus ancillae filii sed liberae; qua libertate Christus nos liberauit.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
