# Epistulae 196.16

Augustine, Epistulae, Letter 196. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/196.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/196.16

Denique Aptus iste nescio quis, de quo scripsisti, quod doceat iudaizare Christianos, eo modo se, sicut insinuauit sanctitas tua, Iudaeum et Israhelitam uocat, ut ab eis escis prohibeat, quas pro temporis illius congruentia lex per sanctum famulum dei Moysen data prohibebat, et ceteras illius temporis obseruationes iam nunc apud Christianos abolitas remotasque persuadeat, quas umbras futurorum appellat apostolus, ut et prophetia in illis intellegatur et earum obseruatio iam euacuata monstretur. unde apparet, quare se iste Aptus uelit Israhelitam Iudaeumque uocitari non spiritaliter sed omnino carnaliter. nos autem nec illis obseruationibus, quae nouo testamento reuelato euacuatae sunt, tenemur obstricti et praecepta legis huic etiam tempori necessaria, qualia sunt: Non adulterabis, non homicidium facies, non concupisces. et si quod est aliud mandatum, quod in hoc sermone recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum, non uiribus humanis quasi nostram constituentes iustitiam sed gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum in ea iustitia, quae nobis ab illo est, obseruanda esse didicimus et docemus. nec tamen ideo nos negamus semen Abrahae, quibus dicit apostolus: Vos ergo Abrahae semen estis, aut Iudaeos in abscondito, de qualibus idem dicit: Non enim. quiin manifesto, Iudaeus est neque. quae in manifesto in carne, est circumcisio, sed qui in abscondito ludaeus est et circumcisione cordis, qui spiritu non littera, cuius laus non ex hominibus sed ex deo est, aut Israhelitas spiritales ad eum scilicet pertinentes, cui minori praedictum est seruiturum esse maiorem. sed haec uocabula nobis non indecenter inponimus eaque mysteriorum intellegentia continemus, non uerborum insolentia uentilamus.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
