# Epistulae 196.4

Augustine, Epistulae, Letter 196. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/196.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/196.4

Videmus itaque in his apostolicis uerbis legem non solum non esse peccatum, sed etiam esse sanctam et mandatum sanctum et iustum et bonum, quo dictum est: Non concupisces. sed peccatum per bonum fallit et per illud occidit eos, qui cum sint carnales, putant suis uiribus legem spiritalem se posse complere. et per hoc fiunt non solum peccatores, quod essent, etiam si legem non accepissent. sed etiam praeuaricatores, quod non essent. nisi legem accepissent sic enim alio loco dicit: Ubi lex non est. nec praeuaricatio. lex ergo subintrauit, sicut alibi ipse testatur, ut abundaret delictum; ubi autem abundauit delictum, superabundauit gratia.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
