# Epistulae 196.5

Augustine, Epistulae, Letter 196. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/196.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/196.5

Haec est igitur utilitas legis. quia ostendit hominem sibi. ipsum, ut sciat infirmitatem suam et uideat. quem ad modum per prohibitionem augeatur potius carnalis concupiscentia, quam sanetur. appetuntur enim ardentius. quae uetantur. dum id, quod spiritaliter iubetur, carnalis obseruare compellitur. ut autem sit spiritalis. qui legem impleat spiritalem. non fit ipsa lege sed gratia, hoc est non imperio sed beneficio, non inbente littera sed iuuante spiritu. incipit autem homo secundum gratiam in interiore homine renouari, ut mente agat, quod amat, nec carni consentiat agenti, quod odit, id est non ut omnino non concupiscat, sed ut post concupiscentias suas non eat. quod quidem tam magnum est, ut, si omni modo fieret et, quamuis insint, dum sumus in corpore mortis huius, desideria peccati, nulli tamen eorum adhiberemus adsensum, non esset, unde diceremus patri nostro, qui est in caelis: Dimitte nobis debita nostra. nec tamen ideo tales iam essemus, quales erimus, cum mortale hoc induerit inmortalitatem; tunc enim non solum nulli desiderio peccati oboediemus, sed nulla erunt desideria talia, quibus non oboedire iubeamur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
