# Epistulae 196.6

Augustine, Epistulae, Letter 196. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/196.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/196.6

Nunc ergo, ubi dicitur: Iam non ego operor illud sed id, quod in me habitat, peccatum, de concupiscentia carnis dicitur. quae operatur in nobis motus suos, etiam quando eis non oboedimus, dum non regnat peccatum in nostro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius nec exhibemus membra nostra arma iniquitatis peccato. in qua iustitia nondum consummata perseueranter proficientes ad eius consummationem quandoque ueniemus, ubi peccati concupiscentia non cohibenda atque frenanda sed nulla sit. hoc enim lex posuit dicendo: Non concupisces, non quod hic ualeamus, sed ad quod proficiendo tendamus. uerum hoc fit non lege. quae hoc imperat, sed fide, quae hoc impetrat, non littera. qua iubetur, sed spiritu, quo donatur, non ergo meritis operantis hominis sed largientis gratia saluatoris. utilitas itaque legis est, ut hominem de sua infirmitate conuincat et gratiae medicinam, quae in Christo est, implorare compellat. omnis enim, qui inuocauerit nomen domini. saluus erit. quo modo ergo inuocabunt, in quem non crediderunt? quo modo credent, quem non audierunt? unde paulo post dicit: Igitur fides ex auditu. auditus autem per uerbum Christi.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
