# Epistulae 196.7

Augustine, Epistulae, Letter 196. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/196.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/196.7

Quae cum ita sint, qui se Israhelitas esse carnaliter gaudent et praeter Christi gratiam in lege gloriantur, hi sunt, de quibus idem apostolus ait, quod ignorantes dei iustitiam et suam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti. dei quippe dixit iustitiam, quae homini ex deo est. suam uero, qua putant sibi sufficere ad facienda mandata sine adiutorio et dono eius, qui legem dedit. his autem similes sunt, qui cum profiteantur se esse Christianos, ipsi gratiae Christi sic aduersantur, ut se humanis uiribus diuina existiment implere mandata. ac sic etiam ipsi ignorantes dei iustitiam et suam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti et non quidem nomine sed tamen errore iudaizant. hoc genus hominum capita sibi inuenerat Pelagium et Caelestium impietatis huius assertores acerrimos, qui recenti iudicio dei per diligentes et fideles seruos eius etiam catholica communione priuati sunt et propter cor inpaenitens adhuc in sua damnatione persistunt.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
