# Epistulae 196.8

Augustine, Epistulae, Letter 196. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/196.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/196.8

Quisquis ab isto carnali et animali atque ideo non inmerito reprehensibili atque damnabili Iudaismo esse quaerit alienus. non solum ueteres illas obseruationes a se facere debet alienas. quae iam reuelato testamento nono! posteaquam uenerunt ea. quae per illas significabantur esse uentura, procul dubio esse necessaria destiterunt, ut non iudicetur in cibo et in potu et in parte diei festi et neomeniae et sabbatorum. quod est umbra futurorum. uerum etiam illa, quae in lege ita praecepta sunt. ut ualeant ad informandos mores fidelium. id est abnegantes impietatem et saeculares cupiditates temperanter et iuste et pie uiuamus in hoc saeculo, unde est etiam hoc, quod ex lege maxime commendandum elegit apostolus: Non concupisces, et quaecumque de deo et proximo diligendo sine ullis figuris sacramentorum praecipiuntur in lege, in quibus duobus praeceptis etiam ipse dominus Christus dicit totam legem prophetasque pendere. sic accipit, sic amplectitur, sic obseruanda esse non dubitat. ut, quicquid in eis proficit, non sibi tribuat sed gratiae dei per Iesum Christum dominum nostrum.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
