Latin
Letter 196
Augustine, Epistulae 196.9
Unproofread scanNot analysed yet
Verum tamen cum quisque isto modo fuerit uerus germanusque Christianus. utrum etiam Iudaeus uel Israhelita dicendus sit, merito quaeritur. quod quidem si non carne sed spiritu hoc esse intellegitur, non debet ipsum nomen sibi in consuetudine sermonis inponere, sed spiritali intellegentia retinere. ne propter ambiguitatem uocabnli, quam non discernit cotidiana locutio, illud profiteri uideatur, quod est inimicum nomini Christiano. hanc autem quaestionem, id est utrum. qui Christianus est, etiam Iudaeus uel Israhelita possit intellegi, idem beatus nobis aperit et dissoluit apostolus, ubi dicit: Circumcisio quidem prodest, si legem custodias: si autem praeuaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est. si igitur praeputium iustitias legis custodiat, nonne praeputium eius in circumcisionem reputabitur et iudicabit, quod ex natura est, praeputium legem perficiens te, qui per litteram et circumcisionem praeuaricator legis es? non enim, qui in manifesto, Iudaeus est neque, quae in manifesta carne, est circumcisio. sed qui in abscondito Iudaeus est etcircumcisione cordis. qui spiritu non littera, cuius laus non ex hominibus sed ex deo. cum igitur audiamus apostolum Christi commendantem nobis ludaeum in abscondito non carnis circumcisione sed cordis et spiritu non littera, quis est iste nisi Christianus?