Latin
Letter 197
Augustine, Epistulae 197.1
Unproofread scanNot analysed yet
Ad sanctitatem tuam filio tuo conpresbytero nostro remeante Cornuto, per quem litteras tuae uenerationis accepi, quibus exiguitatem meam uisitare dignatus es, tandem rescripta persoluo et debitum resalutationis obsequium multum me commendans acceptissimis domino precibus tuis. domine frater. de propheticis autem dictis, saepe praedictis, de quibus uoluisti ut aliquid scriberem, melius mihi uisum est sancti Hieronymi. hominis doctissimi, expositiones eorundem uerborum, ne illas forte non habeas, de opusculis eius excerptas dirigere beatitudini tuae. si autem iam eas habebas nec inquisitioni tuae satisfaciebant, quid de his sentias, peto mihi rescribere non graueris, et quem ad modum ipse eadem prophetica oracula intellegas. ego enim maxime illud de hebdomadibus Danihelis secundum tempus, quod iam transactum est, intellegendum puto; nam de saluatoris aduentu, qui expectatur in fine, tempora dinumerare non audeo rec aliquem prophetam de hac re numerum annorum existimo praefinisse sed illud potius: praeualere, quod ipse dominus ait: Nemo potest cognoscere tempora, quae pater posuit in sua potestate.