# Epistulae 197.3

Augustine, Epistulae, Letter 197. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/197.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/197.3

Et certe hoc ipsi apostoli non ita quaesiuerunt, quasi unum nouissimum diem uel horam, id est exiguam diei partem scire uoluissent, sed utrum iam esset opportunum tempus, quo regnum repraesentaretur Israhel. tunc audierunt: Nemo potest cognoscere tempora, quae pater posuit in sua potestate, id est χρόνους ἢ ϰαιρούς. quod si Latine diceretur tempora aut opportunitates', nec sic, quod dictum est, esset expressum, quia, siue opportuna siue importuna sint tempora. ϰαιροὶ dicuntur. tempora ergo computare, hoc est χρόνους,ut sciamus, quando sit finis huius saeculi uel aduentus domini, nihil mihi aliud uidetur quam scire uelle, quod ipse ait scire neminem posse.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
