# Epistulae 198.5

Augustine, Epistulae, Letter 198. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/198.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/198.5

Quod autem nemo possit temporum mensuras colligere. manifestum est. euangelium quidem dicit: De die et hora nemo scit, ego autem pro inpossibilitate intellectus mei dico neque diem neque mensem neque annum aduentus ipsius sciri posse; sed signa quae sunt aduentus uidendo et credendo et expectare me conuenit et credentibus escam hanc retribuere, ut expectantes diligant aduentum eius, qui dixit: Haec omnia cum uideritis, scitote, quoniam prope estinianuis. signa ergo euangelica et prophetica, quae in nobis completa sunt, aduentum domini manifestant. nam frustra, aut qui quaerunt aut qui calumniantur, dies et annos in computo comprehendere quaerunt, cum scriptum sit, quia: Et nisi adbreuiati fuissent dies illi, non fieret salua omnis caro; sed propter electos breuiabuntur dies illi. certum est tempus carere computum, quod breuiandum est a domino, qui tempora constituit; adpropinquasse autem aduentum, cuius signa aduentus aliqua uidimus ex his, quae facta sunt, esse completa. et iterum dicit: His autem fieri incipientibus respirabitis et leuabitis capita uestra, quoniam adpropiabit redemptio uestra. quae autem signa dixit uidenda, manifestum in euangelio sancti Lucae: Et Hierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora gentium. hoc factum est et fieri nulli dubium est. et insequitur: Et erunt signa inluna, in luna. in stellis et in terra pressura gentium. ea, quae patimur, confiteri et poena compellit, si forte non curet uoluntas: nam in uno tempore et signa in caelo et pressuram gentium in terris ab hominibus uideri et sustineri manifestum est. et insequitur: Arescentibus hominibus prae timore et expectatione, quae superueniunt uniuerso orbi. nullam patriam, nullum locum nostris temporibus non affligi aut humiliari certum est, sicut dictum est: Prae timore et expectatione, quae superueniunt uniuerso orbi, et omnia signa, quae superius euangelium legentibus manifestat. ex maxima parte completa sunt.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
