# Epistulae 198.7

Augustine, Epistulae, Letter 198. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/198.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/198.7

Expositio sane beati Danihelis de hebdomadibus, quamui* sanctus conpresbyter noster Hieronymus exposuit, qualiter doctores ecclesiarum tradidissent, lectorem ............ nam si ipse doctissimus uir conpresbyter noster ait periculosum esse de magistrorum ecclesiarum iudicare sententiis et alterum praeferre alteri, quanto magis hoc lector facere non potest. quod magister facere dubitauit! nos autem credimus, quod dominus ait. quia caelum et terra transiet, iota autem unum uel u nus apex non transiet a lege, donec omnia fiant. quo modo ergo mysterium hebdomadarum sit impletum usque ad natiuitatem et passionem Christi, admiror. cum illud in dimidio hebdomadae propheta locutus est dicendo: In dimidio hebdomadae tolletur sacrificium meum et supplicatio et abominatio desolationum erit ad sacrificium. haec ergo abominatio si iam completa fuerat. quo modo dominus monet et dicit: Cum uideritis abominationem desolationis, quod dictum est per Danihelem prophetam, stantem in loco sancto, qui legit. intellegat? ego autem, ne petitioni beatitudinis tuae contemptor essem, haec, quem ad modum sensi, scripsi ad tuam caritatem. plenius autem dignare nos uerbo gratiae tuae rescribendo instruere et laetificare.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
