# Epistulae 199.10

Augustine, Epistulae, Letter 199. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.10

Ponis etiam, quod idem ipse dixit apostolus: Non retinetis memoria, quia, cum essem apud uos, haec dicebam nobis? et nunc quid detineat, scitis, ut reueletur in suo tempore. nam mysterium iam operatur iniquitatis: tantum, qui tenet modo, teneat, donec de medio fiat, et tunc reuelabitur ille iniquus, quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui. quae uerba apostolica utinam non tantum modo poneres, uerum etiam exponere dignareris; ita sane obscura sunt et mystice dicta, ut tamen appareat eum nihil de statutis dixisse temporibus nullumque eorum interuallum spatiumque aperuisse. ait enim: Ut reueletur in suo tempore nec dixit, post quantum temporis hoc futurum sit. deinde subiunxit: Iam enim mysterium operatur iniquitatis. hoc iniquitatis mysterium quo modo libet intellegatur quid sit ab alio sic ab alio autem sic; quam diu tamen operetur, occultum est. neque id expressit apostolus tamquam homo ex eorum numero, quibus dictum est: Non est uestrum scire tempora; quamuis enim nondum inter eos erat, quando eis hoc dictum est, ad eorum tamen collegium atque societatem etiam ipsum non ambigimus pertinere.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
