# Epistulae 199.11

Augustine, Epistulae, Letter 199. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.11

Item, quod sequitur: Tantum, qui modo tenet, teneat, donec de medio fiat, et tunc reuelabitur ille iniquus, quem dominus lesus interficiet spiritu oris sui, docet nos Antichristum manifestum futurum, si quidem ipsum uidetur aliquanto euidentiore significatione tetigisse interficiendum spiritu oris domini Iesu Christi; sed post quantum temporis istuc erit, nec saltem obscure locutus est. quisnam sit enim, qui modo tenet, uel quid teneat uel quid sibi uelit, quod ait: De medio fiat, potest quisque se coartare, ut intellegat uel aliquatenus suspicetur, quoniam quoquo modo scriptum legit; quam diu autem teneat et post quanta temporum spatia de medio fiat, hic tacetur omnino.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
