Latin
Letter 199
Augustine, Epistulae 199.12
Unproofread scanNot analysed yet
lItem dominus', inquis, 'in euangelio increpat Iudaeos dicens: Et tu, si cognouisses tempus uisitationis tuae, forsitan permansisses; nunc autem absconsa sunt ab oculis tuis'. sed hoc ad tempus primi aduentus domini pertinet, non secundi, de quo nunc quaestio est. de secundo quippe aduentu suo dixit: Non est uestrum scire tempora, non de primo: de illo enim ab eo quaesierunt discipuli, quem sperabant, non de isto, quem iam uidebant. si enim primum eius aduentum Iudaei cognouissent, numquam dominum gloriae crucifixissent et ideo non euerti sed permanere potuissent. iam uero quod ait ad eos: Paenitentiam agite, completa sunt tempora, credite in euangelio, etiam ipse firmasti de his temporibus dictum esse Iudaeorum, quae continuo post paucos annos fuerant transitura et nunc nouimus iam esse transacta euersa scilicet ciuitate, in qua regnum eorum fuerat constitutum.