Latin
Letter 199
Augustine, Epistulae 199.14
Unproofread scanNot analysed yet
Diligendus ergo est et expectandus domini, sicut sancte hortaris, aduentus, magnam dicens esse beatitudinem diligentibus eius aduentum et adhibens apostoli testimonium, cuius uerba sic ponis: De cetero reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi dominus iustus iudex in illa die, non solum autem mihi sed et his, qui diligunt aduentum domini. tunc enim, sicut ex euangelio commemoras. iusti fulgebunt sicut sol in regno patris sui: et quod propheta dicit: Ecce enim caligo et tenebrae operient terram super gentes; in te uero apparebit dominus et maiestas eius in te uidebitur; item quod scriptum est: Qui uero expectant dominum. exultabunt cum uirtute, producent pennas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non esurient.