# Epistulae 199.15

Augustine, Epistulae, Letter 199. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.15

Hoc plane piissime et uerissime dicis commendans eorum beatitudinem. qui diligunt aduentum domini. sed et illi, quibus dicebat apostolus: Non cito moueamini mente, quasi instet dies domini, diligebant utique aduentum domini nec eos hoc dicens doctor gentium ab illa dilectione frangebat. qua ut inflammarentur, uolebat; et ideo nolebat, ut crederent eis, a quibus audiebant instare diem domini, ne forte, cum transisset tempus, quo eum crediderant esse uenturum, et uenisse non cernerent, etiam cetera fallaciter sibi promitti arbitrantes et de ipsa mercede fidei desperarent. non ergo ille diligit aduentum domini, qui eum adserit propinquare, nec ille, qui eum adserit non propinquare, sed ille potius, qui eum, siue prope siue longe sit, sinceritate fidei, firmitate spei, ardore caritatis expectat. nam si tanto magis diligitur dominus, quanto magis creditur et praedicatur citius esse uenturus, magis eum diligebant, qui eius aduentum iam instare dicebant, quam hi, quos apostolus eis credere prohibebat, uel ipse apostolus, qui hoc utique non credebat.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
