Latin
Letter 199
Augustine, Epistulae 199.16
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem onerosa non est infirmitas mea sanctitati tuae, peto apertius non graueris exponere, quo modo dixeris neminem posse 'temporum mensuras colligere', ne forte hoc et mihi uideatur, quod etiam caritati tuae, et frustra quilibet nostrum instrui expectet ab altero. cum hoc enim dixisses. deinde subdidisti et aisti: (Euangelium quidem dicit: De die et hora nemo scit, ego autem', inquis, 'pro inpossibilitate intellectus mei dico neque mensem neque annum aduentus ipsius sciri posse'. ita enim hoc uidetur sonare, tamquam non possit sciri, quo anno uenturus sit, sed possit sciri, qua hebdomade annorum uel qua decade, tamquam dici possit atque definiri intra illos uel illos septem annos aut intra illos uel illos decem annos. quod si ne hoc quidem comprehendi potest, quaero. utrum sic saltem possit definiri tempus aduentus eius, ut eum uenturum esse dicamus intra istos uerbi gratia quinquaginta uel centum annos uel quotlibet seu maioris numeri seu minoris annorum. sed, in quo eorum, nos ignorare. hoc si iam comprehendisti, multum est, quod comprehendere potuisti. id ipsum est autem, quod rogo ut uobis benignus impertias adhibens idonea documenta, quibus id potueris indagare: si autem neque hoc te comprehendisse praesumis, hoc sentis, quod ego.