# Epistulae 199.19

Augustine, Epistulae, Letter 199. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.19

Quod autem ideo uidetur uenerationi tuae comprehendi non posse temporum mensuras, ut definiatur, quo anno futurus est finis, quia secundum promissionem domini breuiabuntur dies illi, prorsus non intellego. si enim sic breuiabuntur, ut fiant ex pluribus pauciores, quaero, secundum quam ueritatem futuri erant plures. nisi breuiarentur? hebdomades enim sancti Danihelis non ad primum domini aduentum, sicut pluribus uisum est, sed ad secundum potius existimas pertinere. itane ergo breniabuntur. ut uel una in eis hebdomada minus futura sit, et falsa erit prophetia, quae tanta diligentia numerum hebdomadarum definire curauit, ut quiddam diceret etiam dimidio 1. hebdomadis implendum? miror, si per prophetiam Christi destruitur prophetia Danihelis. deinde quale est, ut putemus ignorasse Danihelem uel potius angelum, a quo ista discebat. breuiaturum dominum dies illos et errasse, ut hoc diceret, uel scisse quidem, sed ei, quem docebat, fuisse mentitum? quod si absurdum est, cur non potius credimus secundum id. quod breuiaturus est dominus dies illos, tot hebdomadas prophetasse Danihelem, si tamen ad secundum domini aduentum. quod nescio quem ad modum possit ostendi, ille numerus refertur annorum?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
