# Epistulae 199.20

Augustine, Epistulae, Letter 199. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.20

Postremo multo certius securiusque dicitur domini aduentum intra septuaginta aut ut plurimum intra centum annos futurum, si hebdomades istae ipsum praenuntiant. anni enim quadringenti nonaginta sunt in hebdomadibus septuaginta; a natiuitate autem domini hodie computantur anni ferme quadringenti uiginti, a resurrectione autem uel ascensione eius anni plus minus trecenti nonaginta. ac per hoc, si, ex quo natus est. computetur, septnaginta sunt reliqui, si, ex quo passus est, circiter centum remanent, intra quos Danihelis omnes hebdomades, si de nouissimo eius aduentu prophetatae sunt, implebuntur. qui ergo dicit: 'Intra tot annos erit', tunc falsum dicit, si ultra erit; sed quia breuiabuntur, pauciores poterunt esse, non plures. recte itaque dicitur: (Intra hos erit', quoniam, quantum libet breuientur, uerum erit: ipsa namque breuiatio si eo modo intellegenda est. ut pauciores fiant, ultra eos diem domini uenire non patitur sed magis magisque intra eos, quanto fuerint pauciores. non igitur ista breuiatio turbat computatorem. qui eo modo definierit, ut dicat intra tot annos diem domini esse uenturum, sed adiuuat potius, quoniam, quanto magis ad paucitatem redigentur dies, tanto magis intra erit et ultra esse non poterit. atque ideo uerum erit, quod ita definitur, ut dicatur: (Intra tot annos erit', quamuis nesciatur, quo anno futurum sit.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
