# Epistulae 199.24

Augustine, Epistulae, Letter 199. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.24

Iam tunc ergo erant dies nouissimi; quanto magis nunc, etiamsi tantum dierum remansit usque in finem, quantum ad hunc diem a domini ascensione transactum est, uel aliquid siue minus restet siue amplius! quod profecto nescimus, quia non est nostrum scire tempora, quae pater posuit in sua potestate, cum tamen sciamus in nouissimis temporibus, in nouissimis diebus, in nouissima hora nos agere sicut apostoli sed multo magis, qui fuerant post illos ante nos, et multo magis nos et magis quam nos. qui erunt post nos, donec ad illos ueniatur, qui erunt, si dici potest, nouissimorum nouissimi, atque ad ipsum omnino nouissimum, quem uult intellegi dominus, ubi dicit: Et resuscitabo eum in nouissimo die. qui quam longe absit, comprehendi non potest.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
