# Epistulae 199.25

Augustine, Epistulae, Letter 199. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.25

Signa, quae in euangelio futura praedicta sunt, sicut commemorat sanctitas tua, secundum Lucam, eadem sunt secundum Matthaeum et secundum Marcum. hi enim tres narrant. quae dixerit dominus, cum interrogatus esset a discipulis suis. quando futura essent, quae de templi euersione praedixerat, et quod signum esset aduentus eius et consummationis saeculi. non enim discrepant rebus, si alius aliquid dicit, quod alius tacet aut alio modo dicit; magis autem conlata inuicem iuuant. ut legentis intellectus regatur. sed de omnibus disputare nunc longum est. interrogantibus enim dominus ea respondit, quae iam ex illo tempore fuerant secutura. siue de excidio Hierusalem. unde orta est ipsius interrogationis occasio, siue de aduentu suo per ecclesiam, in qua usque ad finem uenire non cessat — in suis enim ueniens agnoscitur, dum eius cotidie membra nascuntur, de quo aduentu ait: Amodo uidebitis filium hominis uenientem in nubibus, de quibus nubibus dictum est per prophetam: Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam — siue de ipso fine, in quo apparebit uiuos iudicaturus et mortuos.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
