Latin
Letter 199
Augustine, Epistulae 199.27
Unproofread scanNot analysed yet
Quis enim non uideat ad illam ciuitatem pertinere, quod dictum est: Cum autem uideritis circumdari ab exercitu Hierusalem, tunc scitote, quia adpropinquauit desolatio eius? item quis non uideat ad aduentum domini nouissimum pertinere, quod dictum est: Cum uideritis haec fieri, scitote, quoniam prope est regnum dei? illud autem, quod dictum est: Vae praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. orate autem, ut non fiat fuga uestra hieme uel sabbato; erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi neque fiet, sic est positum secundum Matthaeum et secundum Marcum, ut incertum sit, utrum de excidio illius ciuitatis an de saeculi fine intellegi debeat. sic enim hoc ipsum legitur apud Marcum: Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. orate, ut hieme non fiant; erunt enim dies illi tribulationis tales. quales non fuerunt ab initio creaturae, quam condidit deus, usque nunc neque fient. et nisi breuiasset dominus dies illos, non fuisset salua omnis caro; sed propter electos, quos elegit, breuiauit dies. non dissimiliter et Matthaeus. hoc autem Lucas ita posuit, ut appareat ad illius ciuitatis excidium pertinere; nam sic apud eum legitur: Vae autem praegnantibus er nutrientibus in illis diebus; erit enim pressura magna super terram et ira populo huic et cadent in ore gladii et captiui ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.