# Epistulae 199.29

Augustine, Epistulae, Letter 199. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.29

Lucas ergo patefecit, quod esse posset incertum, non ad saeculi finem sed ad expugnationem Hierusalem pertinere id. quod dictum est de abominatione desolationis et quod dictum est de dierum breuiatione propter electos, quia, etsi ea ipse non dixit, dixit tamen apertius cetera de hoc ipso, quo et ista pertinere monstrauit. non enim debemus ambigere, quando euersa est Hierusalem, fuisse in illo populo electos dei, qui ex circumcisione crediderant siue fuerant credituri, electi ante constitutionem mundi, propter quos breuiarentur dies illi, ut tolerabilia mala fierent. nam quidam conuenientius intellexisse mihi uidentur mala ipsa significata nomine dierum, sicut dicti sunt dies mali in aliis diuinae scripturae locis; neque enim dies ipsi mali sunt sed ea, quae fiunt in eis. ipsa ergo dicta sunt breuiari, ut deo donante tolerantiam minus sentirentur ac sic, quae magna essent, breuia fierent.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
