Latin
Letter 199
Augustine, Epistulae 199.30
Unproofread scanNot analysed yet
Sed sine isto modo intellegenda sit dierum illa breuiatio sine quod ad paucitatem redigerentur sine quod cursu solis celeriore breuiarentur —non enim desunt, qui et hoc existiment, ita scilicet dictos breuiores dies futuros, sicut fuit longior dies orante Iesu Naue —,tamen Lucas euangelista et hanc dierum breuiationem et abominationem desolationis, quae duo ipse non dixit, sed Matthaeus Marcusque dixerunt, ad euersionem Hierusalem docuit pertinere alia cum eis dicens 'apertius de hac eadem re, quae illi posuerunt obscurius. nam Iosephus, qui Iudaicam scripsit historiam, talia mala dicit illi populo tunc accidisse, ut uix credibilia uideantur. unde non inmerito dictum est talem tribulationem nec fuisse a creaturae initio nec futuram. sed etsi tempore Antichristi talis aut maior forsitan erit, intellegendum est de illo populo dictum. quod ei talis amplius futura non erit; si enim Antichristum illi primitus et praecipue recepturi sunt, facturus est tunc idem populus tribulationem potius quam passurus.