# Epistulae 199.31

Augustine, Epistulae, Letter 199. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.31

Non est ergo, cur putemus hebdomadas prophetae Danihelis uel propter dierum breuiationem fuisse turbatas uel illo iam tempore non fuisse completas, sed in fine saeculi esse complendas: non enim ante passionem domini impletae sunt. quod qui putant, rectissime tua sententia refelluntur, quia dixisti: 'Haec ergo abominatio si iam completa fuerat, quo modo dominus monet et dicit: Cum uideritis abominationem desolationis, quod dictum est per Danihelem prophetam, stantem in loco sancto, qui legit, intellegat?' his uerbis beatitudinis tuae illi merito corrigendi sunt. qui dicunt eam, cum haec dominus loqueretur, uel ante passionem resurrectionemque eius fuisse completam. qui autem dicunt. sicut apertissime etiam Lucas euangelista testatur. tunc fuisse factam, quando euersa est Hierusalem, quid eis respondeatur, uidere debent, qui in fine saeculi uel circa finem existimant haec futura; quamquam ipsa desolationis abominatio propter obscuritatem dicti non uno modo ab hominibus potuerit intellegi.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
