Latin
Letter 199
Augustine, Epistulae 199.32
Unproofread scanNot analysed yet
Et quod dictum est: Qui est in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua et, qui in agro, non reuertatur tollere tunicam suam, potest congruentius intellegi spiritaliter, quod in tribulationibus omnibus est canendum, ne quisque deuictus ad carnalem uitam de spiritali sublimitate descendat ant, qui profecerat in anteriora se extendens. deficiendo in posteriora respiciat. quod si in omni tribulatione. quanto magis in illa cauendum praecipi debuit. quae talis futura praedicta est illi ciuitati, qualis non fuit ab initio neque fiet, et si in ista, quanto magis in illa, quae nouissima futura est orbi terrae, id est ecclesiae toto orbe diffusae! nam et ipse Lucas non quidem, quando a discipulis suis de aduentu suo dominus interrogatus est, ubi hoc Matthaeus commemorauit et Marcus, sed alio loco, ubi Pharisaei quaesierunt ab illo, quando ueniet regnum dei, tale aliquid eum dixisse narrauit: In illa, inquit, hora, qui fuerit in tecto et uasa eius in domo, ne descendat tollere illa et. qui in agro, similiter non redeat retro.