# Epistulae 199.33

Augustine, Epistulae, Letter 199. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.33

Sed nunc propter computationem temporum de Danihelis hebdomadibus agitur, quae si circa tempora primi aduentus domini completae non sunt atque in fine complendae sunt, hoc apostolos ignorasse uel scisse quidem sed docere prohibitos fuisse quis credat? quamquam si hoc ita est, utiliter nesciunt gentes, quod dominus docere prohibuit eos, quos gentium uoluit esse doctores. si autem iam completae sunt. quia iam est unctus sanctus sanctorum, iam occisus est Christus, ut non esset ciuitatis eius, iam de templo illo sublatum est sacrificium, sublata unctio, merito apostolis de fine quaerentibus responsum est: Non est uestrum scire tempora, quae pater posuit in sua potestate, quoniam tempora, quae per Danihelis prophetiam scire poterant, non ad finem saeculi, de quo quaesierant, pertinebant.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
