# Epistulae 199.37

Augustine, Epistulae, Letter 199. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.37

Videamus itaque, ne forte melius intellegatur non ea modo impleri, quae praedicta sunt illis uerbis, sed tunc potius esse uentura, quando sic erit tribulatio uniuerso orbi. ut ad ecclesiam pertineat, quae uniuerso orbe tribulabitur. non ad eos, qui tribulabunt eam. ipsi enim dicturi sunt: Pax et securitas, ut repentinus illis superueniat interitus et eos aduentus domini sicut fur in nocte comprehendat, quando e contrario gaudebunt et exultabunt, qui diligunt manifestationem domini. nunc autem ista mala, quae tamquam summa et extrema creduntur, utrique genti et utrique regno et Christi scilicet et diaboli uidemus esse communia; pariter quippe his et boni affliguntur et mali nec est, qui dicat: Pax et securitas. ubicumque contingunt uel metuitur, ne contingant. inter quae tamen mala adhuc usque quaque frequentantur luxuriosa conuiuia, feruet ebriositas, auaritia grassatur, perstrepunt lasciui cantus, organa, tibiae, lyrae, citharae, tesserae, multa et uaria genera sonorum atque ludorum. hocine est arescere prae timore an potius madescere prae libidine? sed haec filii tenebrarum abundantius habebunt et exercebunt, cum dixerint: Pax et securitas.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
