# Epistulae 199.4

Augustine, Epistulae, Letter 199. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.4

Nondum sane intellego, quonam modo accipi debeat, quod scripsit sanctitas tua propterea dixisse dominum apostolis: Non est uestrum nosse tempora uel momenta, quae pater posuit in sua potestate, quoniam secutus adiunxit: Sed eritis mihi testes in Hierusalem et in Iudaeam et in Samariam et usque ad ultimum terrae. quem scripturae sensum sic exponis, ut dicas: 'Non ergo apostolos testes consummationis mundi sed nominis et resurrectionis suae uoluit intellegi ? . non quidem ille ait: 'Non est uestrum praedicare tempora' sed: Non est uestrum nosse. uerum si ita uis intellegi, quod ait: Non est uestrum scire. ac si diceret: Non est uestrum scientes facere, id est non est uestrum hoc docere, quis nostrum docere audeat uel se scire praesumat, quod deus ille magister nec eos discipulos docuit, a quibus praesentibus interrogatus est praesens, nec illi tam sancti magnique doctores ecclesiam docere potuerunt?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
