# Epistulae 199.41

Augustine, Epistulae, Letter 199. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.41

Et tunc uidebunt filium hominis uenientem in nube cum potestate magna et maiestate. quod uideo duobus modis accipi posse sine in ecclesia tamquam in nube uenientem, sicut etiam nunc uenire non cessat secundum id. quod ait: Amodo uidebitis filium hominis sedentem a dextris uirtutis et uenientem in nubibus caeli. sed ideo tunc cum potestate magna et maiestate, quia maior potestas et maiestas illius apparebit sanctis, quibus magnam uirtutem dabit, ne tanta persecutione uincantur, siue in corpore suo, in quo sedet ad dexteram patris, in quo etiam mortuus est et resurrexit et ascendit in caelum, secundum quod scriptum est in actibus apostolorum: His dictis nubes suscepit eum et sublatus est ab eis. et quia illic etiam dictum est ab angelis: Sic ueniet, quo modo eum uidistis euntem in caelum, merito credendus est non solum in eodem corpore uerum etiam in nube uenturus. quoniam sic ueniet, sicut abiit et nubes eum suscepit abeuntem.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
