# Epistulae 199.45

Augustine, Epistulae, Letter 199. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.45

Tunc ergo scimus prope esse, cum uiderimus non aliqua eorum sed haec omnia, in quibus et hoc est, quod uidebitur filius hominis ueniens et mittet angelos suos et de quattuor mundi partibus, id est de toto orbe terrarum congregat electos suos, quod tota hora nouissima facit ueniens in suis membris tamquam in nubibus uel in tota ipsa ecclesia, quod est corpus eius, tamquam in nube magna fructificante atque crescente in uniuerso mundo, ex quo coepit praedicare et dicere: Agite paenitentiam; adpropinquauit enim regnum caelorum, ita ut fortasse omnia, quae ab his tribus euangelistis dicta sunt de eius aduentu, diligentius inter se conlata atque discussa inueniantur ad hoc pertinere, quod cotidie uenit in corpore suo. quod est ecclesia, de quo aduentu suo dixit: Amodo uidebitis filium hominis sedentem a dextris uirtutis et uenientem in nubibus caeli, exceptis his locis, ubi ab eo ille aduentus ultimus in se ipso, quando est uiuos indicatoras et mortuos, ita promittitur, ut propinquare dicatur, et quod in ultimo sermonis secundum Matthaeum ipse omnino aduentus euidenter exprimitur, cuius superius quibusdam signis propinquitas intellegenda monstratur. ad hoc quippe apud Matthaeum sermo ipse concluditur: Cum autem uenerit filius hominis, inquit, in maiestate sua et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes et cetera usque ad illud, ubi ait: Et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in uitam aeternam. hoc enim nullus ambigit de Christi aduentu nouissimo et de fine saeculi fuisse praedictum. nam et illas quinque et quinque uirgines non defuerunt qui non contemptibili disputatione docere uoluerint ad hunc eius aduentum, qui nunc fit per ecclesiam, pertinere. sed haec non sunt temere pollicenda, ne aliquid occurrat, quod ualide contradicat, praesertim quia in talibus diuinorum eloquiorum obscuritatibus. quibus nostras intellegentias deo placuit exercere, non solum alius alio mouetur acutius eorum, qui scripturas sanctas non inprobabiliter tractant, sed etiam quilibet unus illorum aliquando minus aliquando melius intellegit.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
